2 Corinthians 12

. Quasi de alio, et res dicitur, et jactantia vitatur. etc. Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est, in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit, adeo ut mortuum corpus jaceret, an secundum modum alium quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, mens ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis accepta sit. Et quia hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, Contra naturam elevatum. Id est, ad cognitionem Deitatis. Primum coelum est aereum; secundum, firmamentum; tertium spirituale, ubi angeli et sanctae animae Dei fruuntur contemplatione. . THEOPH. Ipsius vide summam demissionem et humilitatem, quomodo tanquam de alio haec recenseat: de hoc enim, inquit, gloriabor. At cujus gratia (si alius raptus est) gloriaris? Itaque haec de seipso dicit. Intimationem de secreta Dei essentia, quasi per verba. . etc. Si enim magna referrem et plura, forte aliqui putarent me non esse infirmum, sed hominem immortalem, vel angelum, etc.; ideoque parce de me loquor. Parco multum gloriari, ne alter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis? angelus malignus missus a Satana, ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbiae incutiendo tribulationes, vel tentando (ut quidam aiunt) per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis. . Per inspirationem, vel per angelum. Perfectio virtutum est, quae habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet: et ideo gloriabor in infirmitatibus, non invitus, sed libens. . In his omnibus commendationibus videor insipiens, sed vestra culpa qui debuistis me contra pseudo commendare. Patientiam primam memorat, quae ad mores pertinet: quia diu illos portavit, quasi impatientes aegros, ut adhibita potestate signorum, quasi medicina curaret vulnera eorum. Virtus est genus signorum et prodigiorum, id est omne miraculum. Signum, quod in quocunque tempore aliquid significat, et est prodigii genus. Prodigium quod in futuro. Vel signum et prodigium in his quae contra naturam, virtus in his quae non contra naturam, ut per impositionem manus et orationem a morbo liberare. . etc. Carnales patres filiis congregant, sed spirituales dignum est ut a filiis sumptus accipiant. Hic autem in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritualem: et dicit non solum se pro salute eorum impendere, sed et mori paratum. etc. Perfecta quidem charitas haec est, ut quidem paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed nunquid mox ut nascitur? Cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur: cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, dicit: . Quasi dicat: Jamdudum forsan putatis: quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi, sed dico (teste Deo qui scit) quod non circumveni vos, et non superbe, sed in Christo amplificando in vobis. . etc. CHRYS. Gloria est punire, improperare, poenas exigere, etc., usque ad sed propter illius praeceptum. Non sufficit mores in melius commutare et a malis recedere, nisi de his quae facta sunt, satisfiat Domino per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.
Copyright information for VulgGlossa